Löydetty 3808 Tulokset: Rex David Hierusalem Victori Et Israel
in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum ejus et extranei ingrediebantur portas ejus et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis (Prophetia Abdiae 1, 11)
et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri (Prophetia Abdiae 1, 20)
verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)
quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)
tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël (Prophetia Michaeae 1, 13)
propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israël (Prophetia Michaeae 1, 14)
adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israël (Prophetia Michaeae 1, 15)
congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum (Prophetia Michaeae 2, 12)
et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium (Prophetia Michaeae 3, 1)
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)