Löydetty 1033 Tulokset: Rex David Absalom
surrexit ergo Joab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem (Liber II Samuelis 14, 23)
dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 24)
porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)
nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma (Liber II Samuelis 14, 27)
mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 28)
dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)
surrexitque Joab et venit ad Absalom in domum ejus et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni (Liber II Samuelis 14, 31)
et respondit Absalom ad Joab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meæ interficiat me (Liber II Samuelis 14, 32)
ingressus Joab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terræ coram eo osculatusque est rex Absalom (Liber II Samuelis 14, 33)
igitur post hæc fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui præcederent eum (Liber II Samuelis 15, 1)
et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)
respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (Liber II Samuelis 15, 3)