Löydetty 2484 Tulokset: Reges Israel
ascendite ad me et ferte præsidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Josue et filios Israël (Liber Iosue 10, 4)
congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam (Liber Iosue 10, 5)
habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)
et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)
non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)
reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ (Liber Iosue 10, 15)
fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda (Liber Iosue 10, 16)
nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda (Liber Iosue 10, 17)
cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)
reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)