Löydetty 2484 Tulokset: Reges Israel
scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)
præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum (Liber Deuteronomii 31, 23)
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël (Liber Deuteronomii 33, 5)
judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)