Löydetty 2484 Tulokset: Reges Israel
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus (Liber Thobis 2, 3)
nam sicut beato Job insultabant reges ita isti parentes et cognati ejus et inridebant vitam ejus dicentes (Liber Thobis 2, 15)
sit nomen tuum Deus Israël benedictum in sæcula (Liber Thobis 3, 23)
at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum (Liber Thobis 5, 7)
et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus (Liber Thobis 8, 17)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)