Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur (Liber Sapientiae 11, 10)

  • hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti (Liber Sapientiae 11, 11)

  • cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum (Liber Sapientiae 11, 14)

  • ut scirent quia per quæ peccat quis per hæc et torquetur (Liber Sapientiae 11, 17)

  • non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)

  • aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes (Liber Sapientiae 11, 19)

  • quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)

  • sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti (Liber Sapientiae 11, 21)

  • multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet (Liber Sapientiae 11, 22)

  • sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)

  • quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (Liber Sapientiae 11, 26)

  • propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine (Liber Sapientiae 12, 2)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina