Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos (Liber Exodus 9, 20)

  • extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti (Liber Exodus 9, 23)

  • et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)

  • et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)

  • ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)

  • linum ergo et hordeum læsum est eo quod hordeum esset virens et linum jam folliculos germinaret (Liber Exodus 9, 31)

  • egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)

  • et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10, 1)

  • et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus (Liber Exodus 10, 2)

  • sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos (Liber Exodus 10, 4)

  • quæ operiat superficiem terræ nec quicquam ejus appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris (Liber Exodus 10, 5)

  • et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Ægyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone (Liber Exodus 10, 6)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina