Löydetty 20233 Tulokset: Re
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua (Liber Proverbiorum 23, 16)
non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die (Liber Proverbiorum 23, 17)
quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur (Liber Proverbiorum 23, 18)
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua (Liber Proverbiorum 23, 22)
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam (Liber Proverbiorum 23, 23)
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena (Liber Proverbiorum 23, 27)
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color ejus ingreditur blande (Liber Proverbiorum 23, 31)
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet (Liber Proverbiorum 23, 32)
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam (Liber Proverbiorum 23, 35)
ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis (Liber Proverbiorum 24, 1)
in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima (Liber Proverbiorum 24, 4)
qui cogitat malefacere stultus vocabitur (Liber Proverbiorum 24, 8)