Löydetty 20233 Tulokset: Re
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus (Liber II Maccabaeorum 15, 40)
parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum (Liber Proverbiorum 1, 6)
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas (Liber Proverbiorum 1, 10)
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis (Liber Proverbiorum 1, 13)
frustra autem jacitur rete ante oculos pinnatorum (Liber Proverbiorum 1, 17)
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea (Liber Proverbiorum 1, 23)
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret (Liber Proverbiorum 1, 24)
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis (Liber Proverbiorum 1, 25)
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia (Liber Proverbiorum 1, 27)
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint (Liber Proverbiorum 1, 29)