Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis (Liber II Maccabaeorum 12, 44)

  • et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur (Liber II Maccabaeorum 12, 46)

  • anno centesimo quadragesimo nono cognovit Judas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Judæam (Liber II Maccabaeorum 13, 1)

  • et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos (Liber II Maccabaeorum 13, 2)

  • commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriæ salute sed sperans se constitui in principatum (Liber II Maccabaeorum 13, 3)

  • sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum jussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari (Liber II Maccabaeorum 13, 4)

  • inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum (Liber II Maccabaeorum 13, 6)

  • et tali lege prævaricatorem legis contigit mori nec terræ dari Menelaum (Liber II Maccabaeorum 13, 7)

  • sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Judæis ostensurus (Liber II Maccabaeorum 13, 9)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina