Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum (Liber I Maccabaeorum 5, 41)

  • ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain (Liber I Maccabaeorum 5, 43)

  • et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 44)

  • et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)

  • dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire (Liber I Maccabaeorum 5, 48)

  • et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco (Liber I Maccabaeorum 5, 49)

  • et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos (Liber I Maccabaeorum 5, 51)

  • et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan (Liber I Maccabaeorum 5, 52)

  • et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda (Liber I Maccabaeorum 5, 53)

  • et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (Liber I Maccabaeorum 5, 54)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina