Löydetty 20233 Tulokset: Re
ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (Liber Psalmorum 101, 27)
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus (Liber Psalmorum 102, 2)
qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus (Liber Psalmorum 102, 4)
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilæ juventus tua (Liber Psalmorum 102, 5)
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis (Liber Psalmorum 102, 10)
quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se (Liber Psalmorum 102, 13)
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus (Liber Psalmorum 102, 14)
homo sicut fænum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit (Liber Psalmorum 102, 15)
his qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea (Liber Psalmorum 102, 18)
Dominus in cælo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur (Liber Psalmorum 102, 19)
ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti (Liber Psalmorum 103, 1)
qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem (Liber Psalmorum 103, 4)