Löydetty 20233 Tulokset: Re
terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)
post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt (Liber Genesis 47, 9)
et benedicto rege egressus est foras (Liber Genesis 47, 10)
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Ægypti et Chanaan (Liber Genesis 47, 13)
e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in ærarium regis (Liber Genesis 47, 14)
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Ægyptus ad Joseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia (Liber Genesis 47, 15)
quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis (Liber Genesis 47, 16)
cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et præbe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem (Liber Genesis 47, 19)
et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus (Liber Genesis 47, 21)
præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas (Liber Genesis 47, 22)
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris (Liber Genesis 47, 24)