Löydetty 20233 Tulokset: Re
nunc autem derident me juniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei (Liber Iob 30, 1)
qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant (Liber Iob 30, 5)
in desertis habitabant torrentium et in cavernis terræ vel super glaream (Liber Iob 30, 6)
filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes (Liber Iob 30, 8)
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur (Liber Iob 30, 10)
faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum (Liber Iob 30, 11)
ad dexteram orientis calamitatis meæ ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis (Liber Iob 30, 12)
dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et prævaluerunt et non fuit qui ferret auxilium (Liber Iob 30, 13)
redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea (Liber Iob 30, 15)
clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me (Liber Iob 30, 20)
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie prævenerunt me dies adflictionis (Liber Iob 30, 27)
mærens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi (Liber Iob 30, 28)