Löydetty 20233 Tulokset: Re
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus (Liber Iob 17, 14)
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi (Liber Iob 17, 16)
respondens autem Baldad Suites dixit (Liber Iob 18, 1)
quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis (Liber Iob 18, 3)
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo (Liber Iob 18, 4)
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quæ super eum est extinguetur (Liber Iob 18, 6)
artabuntur gressus virtutis ejus et præcipitabit eum consilium suum (Liber Iob 18, 7)
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis ejus ambulat (Liber Iob 18, 8)
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes ejus (Liber Iob 18, 11)
devoret pulchritudinem cutis ejus consumat brachia illius primogenita mors (Liber Iob 18, 13)
avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus et calcet super eum quasi rex interitus (Liber Iob 18, 14)
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen ejus in plateis (Liber Iob 18, 17)