Löydetty 20233 Tulokset: Re
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento (Liber Iob 3, 15)
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem (Liber Iob 3, 16)
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore (Liber Iob 3, 17)
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animæ sunt (Liber Iob 3, 20)
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit (Liber Iob 3, 25)
respondens autem Eliphaz Themanites dixit (Liber Iob 4, 1)
si cœperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit (Liber Iob 4, 2)
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti (Liber Iob 4, 4)
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint (Liber Iob 4, 7)
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos (Liber Iob 4, 8)
tigris periit eo quod non haberet prædam et catuli leonis dissipati sunt (Liber Iob 4, 11)
in horrore visionis nocturnæ quando solet sopor occupare homines (Liber Iob 4, 13)