Löydetty 20233 Tulokset: Re
interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac jura majorum (Liber Esther 1, 13)
erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant (Liber Esther 1, 14)
cui sententiæ Vasthi regina subiaceret quæ Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset (Liber Esther 1, 15)
responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)
egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)
atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis justa est indignatio (Liber Esther 1, 18)
et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)
et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctæ uxores tam majorum quam minorum deferant maritis suis (Liber Esther 1, 20)
placuit consilium ejus regi et principibus fecitque rex juxta consultum Mamuchan (Liber Esther 1, 21)
et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari (Liber Esther 1, 22)
his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset (Liber Esther 2, 1)
dixeruntque pueri regis ac ministri ejus quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ (Liber Esther 2, 2)