Löydetty 20233 Tulokset: Re
hoc est ait quod locutus sum exploratores estis (Liber Genesis 42, 14)
jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus (Liber Genesis 42, 15)
mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42, 18)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat (Liber Genesis 42, 20)
et locuti sunt invicem merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio (Liber Genesis 42, 21)
e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur (Liber Genesis 42, 22)
nesciebant autem quod intellegeret Joseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos (Liber Genesis 42, 23)
avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos (Liber Genesis 42, 24)
tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita (Liber Genesis 42, 25)
apertoque unus sacco ut daret jumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi (Liber Genesis 42, 27)