Löydetty 20233 Tulokset: Re
factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)
dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te (Liber Thobis 3, 13)
virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere (Liber Thobis 3, 18)
hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita ejus si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (Liber Thobis 3, 21)
in illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei (Liber Thobis 3, 24)
et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)
si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude (Liber Thobis 4, 9)
quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras (Liber Thobis 4, 11)
adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire (Liber Thobis 4, 13)