Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (Liber Genesis 37, 20)

  • audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat (Liber Genesis 37, 21)

  • non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (Liber Genesis 37, 22)

  • confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37, 23)

  • et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Ægyptum (Liber Genesis 37, 25)

  • dixit ergo Judas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius (Liber Genesis 37, 26)

  • melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)

  • et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Ægyptum (Liber Genesis 37, 28)

  • reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)

  • et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo (Liber Genesis 37, 30)

  • mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non (Liber Genesis 37, 32)

  • scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore (Liber Genesis 37, 34)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina