Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • descendebat ergo omnis Israël ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum (Liber I Samuelis 13, 20)

  • retunsæ itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum (Liber I Samuelis 13, 21)

  • egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas (Liber I Samuelis 13, 23)

  • et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (Liber I Samuelis 14, 1)

  • porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)

  • erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (Liber I Samuelis 14, 4)

  • dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)

  • apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant (Liber I Samuelis 14, 11)

  • et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël (Liber I Samuelis 14, 12)

  • ascendit autem Jonathan reptans manibus et pedibus et armiger ejus post eum itaque alii cadebant ante Jonathan alios armiger ejus interficiebat sequens eum (Liber I Samuelis 14, 13)

  • et facta est plaga prima quam percussit Jonathan et armiger ejus quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit (Liber I Samuelis 14, 14)

  • et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens (Liber I Samuelis 14, 16)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina