Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos (Liber Genesis 22, 5)

  • tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)

  • dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)

  • veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)

  • extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium (Liber Genesis 22, 10)

  • et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (Liber Genesis 22, 11)

  • levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio (Liber Genesis 22, 13)

  • per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito (Liber Genesis 22, 16)

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)

  • reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi (Liber Genesis 22, 19)

  • Hus primogenitum et Buz fratrem ejus Camuhel patrem Syrorum (Liber Genesis 22, 21)

  • ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham (Liber Genesis 22, 23)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina