Löydetty 20233 Tulokset: Re
et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino (Liber Numeri 15, 19)
de cibis vestris sicut de areis primitias separatis (Liber Numeri 15, 20)
et mandavit per eum ad vos a die qua cœpit jubere et ultra (Liber Numeri 15, 23)
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium ejus ac liba ut cærimoniæ postulant hircumque pro peccato (Liber Numeri 15, 24)
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15, 26)
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo (Liber Numeri 15, 27)
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi (Liber Numeri 15, 28)
anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent (Liber Numeri 15, 34)
loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas (Liber Numeri 15, 38)
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes (Liber Numeri 15, 39)