Löydetty 20233 Tulokset: Re
et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti (Liber Numeri 2, 13)
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur (Liber Numeri 2, 16)
et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti (Liber Numeri 2, 23)
juxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran (Liber Numeri 2, 27)
hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur (Liber Numeri 3, 3)
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)
adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent (Liber Numeri 3, 6)
de Gerson fuere familiæ duæ lebnitica et semeitica (Liber Numeri 3, 21)
ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua (Liber Numeri 3, 27)
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii (Liber Numeri 3, 32)
at vero de Merari erunt populi Moolitæ et Musitæ recensiti per nomina sua (Liber Numeri 3, 33)