Löydetty 20233 Tulokset: Re
nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere jucunditatem (Epistula ad Hebraeos 11, 25)
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem (Epistula ad Hebraeos 11, 35)