Löydetty 20233 Tulokset: Re
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem ejus quæ tibi adfinitate coniungitur (Liber Leviticus 18, 14)
turpitudinem nurus tuæ non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam ejus (Liber Leviticus 18, 15)
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est (Liber Leviticus 18, 16)
turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis filiam filii ejus et filiam filiæ illius non sumes ut reveles ignominiam ejus quia caro illius sunt et talis coitus incestus est (Liber Leviticus 18, 17)
sororem uxoris tuæ in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente (Liber Leviticus 18, 18)
ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes nec revelabis fœditatem ejus (Liber Leviticus 18, 19)
cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis (Liber Leviticus 18, 20)
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 18, 21)
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est (Liber Leviticus 18, 23)
et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos (Liber Leviticus 18, 25)
custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos (Liber Leviticus 18, 26)
custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 18, 30)