Löydetty 20233 Tulokset: Re
convenientibus ergo vobis in unum jam non est dominicam cenam manducare (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
quod si nosmet ipsos dijudicaremus non utique judicaremur (Epistula I ad Corinthios 11, 31)
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres (Epistula I ad Corinthios 12, 1)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii (Epistula I ad Corinthios 12, 21)