Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur (Epistula ad Romanos 10, 11)

  • quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine prædicante (Epistula ad Romanos 10, 14)

  • sed non omnes obœdierunt evangelio Esajas enim dicit Domine quis credidit auditui nostro (Epistula ad Romanos 10, 16)

  • Esajas autem audet et dicit inventus sum non quærentibus me palam apparui his qui me non interrogabant (Epistula ad Romanos 10, 20)

  • ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam (Epistula ad Romanos 11, 3)

  • sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)

  • quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Epistula ad Romanos 11, 8)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina