Löydetty 20233 Tulokset: Re
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)
hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere (Actus Apostolorum 26, 21)
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus (Actus Apostolorum 26, 23)
hæc loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multæ te litteræ ad insaniam convertunt (Actus Apostolorum 26, 24)
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est (Actus Apostolorum 26, 26)
credis rex Agrippa prophetis scio quia credis (Actus Apostolorum 26, 27)
et exsurrexit rex et præses et Bernice et qui adsidebant eis (Actus Apostolorum 26, 30)
Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Cæsarem (Actus Apostolorum 26, 32)
ut autem judicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ (Actus Apostolorum 27, 1)
ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiæ loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense (Actus Apostolorum 27, 2)
sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Julius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere (Actus Apostolorum 27, 3)
et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii (Actus Apostolorum 27, 4)