Löydetty 20233 Tulokset: Re
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaja ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre (Actus Apostolorum 19, 21)
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia (Actus Apostolorum 19, 22)
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via (Actus Apostolorum 19, 23)
non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit (Actus Apostolorum 19, 27)
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum (Actus Apostolorum 19, 28)
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli (Actus Apostolorum 19, 30)
quidam autem et de Asiæ principibus qui erant amici ejus miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum (Actus Apostolorum 19, 31)
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent (Actus Apostolorum 19, 32)
de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Judæis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo (Actus Apostolorum 19, 33)
cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere (Actus Apostolorum 19, 36)
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem (Actus Apostolorum 19, 38)