Löydetty 20233 Tulokset: Re
et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque cædentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem (Evangelium secundum Lucam 20, 11)
et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes ejecerunt (Evangelium secundum Lucam 20, 12)
dixit autem dominus vineæ quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas (Evangelium secundum Lucam 20, 14)
ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
et observantes miserunt insidiatores qui se justos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati præsidis (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
licet nobis dare tributum Cæsari an non (Evangelium secundum Lucam 20, 22)
ostendite mihi denarium cujus habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Cæsaris (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
et ait illis reddite ergo quæ Cæsaris sunt Cæsari et quæ Dei sunt Deo (Evangelium secundum Lucam 20, 25)
et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe et mirati in responso ejus tacuerunt (Evangelium secundum Lucam 20, 26)