Löydetty 20233 Tulokset: Re
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam (Evangelium secundum Lucam 17, 11)
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
et levaverunt vocem dicentes Jesu præceptor miserere nostri (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 14)
unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena (Evangelium secundum Lucam 17, 18)
interrogatus autem a Pharisæis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione (Evangelium secundum Lucam 17, 20)
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini (Evangelium secundum Lucam 17, 23)
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac (Evangelium secundum Lucam 17, 25)