Löydetty 20233 Tulokset: Re
et reversus servus nuntiavit hæc domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos et claudos introduc huc (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea (Evangelium secundum Lucam 14, 23)
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)
dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet non potest meus esse discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 33)
neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum (Evangelium secundum Lucam 15, 1)
et murmurabant Pharisæi et scribæ dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis (Evangelium secundum Lucam 15, 2)
dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam habente quam super nonaginta novem justis qui non indigent pænitentia (Evangelium secundum Lucam 15, 7)