Löydetty 20233 Tulokset: Re
et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem (Evangelium secundum Lucam 12, 13)
at ille dixit ei homo quis me constituit judicem aut divisorem super vos (Evangelium secundum Lucam 12, 14)
dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cujusdam divitis uberes fructus ager adtulit (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
et dixit hoc faciam destruam horrea mea et majora faciam et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
et dicam animæ meæ anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Lucam 12, 25)