Löydetty 20233 Tulokset: Re
et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes (Evangelium secundum Lucam 1, 60)
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
jusiurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum (Evangelium secundum Lucam 1, 73)
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israël (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
factum est autem in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis (Evangelium secundum Lucam 2, 1)
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem (Evangelium secundum Lucam 2, 3)