Löydetty 20233 Tulokset: Re
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran (Liber Genesis 11, 32)
dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12, 1)
egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran (Liber Genesis 12, 4)
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)
pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (Liber Genesis 12, 6)
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (Liber Genesis 12, 7)
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem (Liber Genesis 12, 9)
facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)
cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)
et quod cum viderint te Ægyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt (Liber Genesis 12, 12)
cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12, 14)