Löydetty 20233 Tulokset: Re
et confestim siccatus est fons sanguinis ejus et sensit corpore quod sanata esset a plaga (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
et circumspiciebat videre eam quæ hoc fecerat (Evangelium secundum Marcum 5, 32)
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Jesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Jacobum et Johannem fratrem Jacobi (Evangelium secundum Marcum 5, 37)
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Marcum 5, 39)
et inridebant eum ipse vero ejectis omnibus adsumit patrem et matrem puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
et tenens manum puellæ ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
et facto sabbato cœpit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes unde huic hæc omnia et quæ est sapientia quæ data est illi et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur (Evangelium secundum Marcum 6, 2)