Löydetty 20233 Tulokset: Re
amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 6)
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)
cæci quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)
qui ergo jurat in altare jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 20)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)