Löydetty 20233 Tulokset: Re
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
et tetigit manum ejus et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 15)
vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
videns autem Jesus turbas multas circum se jussit ire trans fretum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 18)
et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
alius autem de discipulis ejus ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Jesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)