Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum (Prophetia Malachiae 2, 12)

  • et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui (Prophetia Malachiae 2, 14)

  • nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia (Prophetia Malachiae 3, 3)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina