Löydetty 20233 Tulokset: Re
quia hæc dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo cælum et terram et mare et aridam (Prophetia Aggaei 2, 7)
si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non (Prophetia Aggaei 2, 13)
et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur (Prophetia Aggaei 2, 14)
et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)
et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini (Prophetia Aggaei 2, 16)
cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagœnas et fiebant viginti (Prophetia Aggaei 2, 17)
percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)
loquere ad Zorobabel ducem Juda dicens ego movebo cælum pariter et terram (Prophetia Aggaei 2, 22)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem ejus et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui (Prophetia Aggaei 2, 23)
iratus est Dominus super patres vestros iracundia (Prophetia Zachariae 1, 2)
ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 1, 4)
patres vestri ubi sunt et prophetæ numquid in sempiternum vivent (Prophetia Zachariae 1, 5)