Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praëlio. (Prophetia Danielis 11, 20)

  • Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)

  • Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur insuper et dux fœderis. (Prophetia Danielis 11, 22)

  • Et abundantes, et uberes urbes ingredietur et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius rapinas, et prædam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)

  • Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)

  • Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum et non erit priori simile novissimum. (Prophetia Danielis 11, 29)

  • Et veniet super eum Trieres, et Romani et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. (Prophetia Danielis 11, 30)

  • Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem. (Prophetia Danielis 11, 31)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina