Löydetty 20233 Tulokset: Re
Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. (Prophetia Danielis 3, 18)
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. (Prophetia Danielis 3, 19)
Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 20)
nam iussio regis urgebat fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)
Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. (Prophetia Danielis 3, 23)
quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus (Prophetia Danielis 3, 29)
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)
Et nunc non possumus aperire os confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caëli, et sicut arenam, quæ est in littore maris (Prophetia Danielis 3, 36)
Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, (Prophetia Danielis 3, 38)
ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. (Prophetia Danielis 3, 39)