Löydetty 20233 Tulokset: Re
et ait ad me aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquæ (Prophetia Ezechielis 47, 8)
et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens (Prophetia Ezechielis 47, 9)
vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ (Prophetia Ezechielis 47, 10)
et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terræ Israël Jordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem (Prophetia Ezechielis 47, 18)
plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis (Prophetia Ezechielis 47, 19)
et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath hæc est plaga maris (Prophetia Ezechielis 47, 20)
et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)
et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis juxta viam Æthlon pergentibus Emath atrium Ænon terminus Damasci ad aquilonem juxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una (Prophetia Ezechielis 48, 1)
hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 10)
sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)