Löydetty 20233 Tulokset: Re
et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)
et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)
pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem (Prophetia Ezechielis 21, 5)
cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universæ manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquæ ecce venit et fiet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 7)
fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus (Prophetia Ezechielis 21, 9)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem (Prophetia Ezechielis 21, 15)
exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuæ est appetitus (Prophetia Ezechielis 21, 16)
et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viæ civitatis coniciet (Prophetia Ezechielis 21, 19)
stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quærens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit (Prophetia Ezechielis 21, 21)