Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans (Prophetia Ezechielis 12, 4)

  • ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum (Prophetia Ezechielis 12, 5)

  • in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies ejus operietur ut non videat oculo terram (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur (Prophetia Ezechielis 12, 13)

  • et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 12, 16)

  • fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et mærore bibe (Prophetia Ezechielis 12, 18)

  • fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israël dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio (Prophetia Ezechielis 12, 22)

  • ideo dic ad eos hæc dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israël et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • propterea dic ad eos hæc dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 13, 2)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina