Löydetty 20233 Tulokset: Re
non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)
conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)
et conlidam in te equum et equitem ejus et conlidam in te currum et ascensorem ejus (Liber Ieremiae 51, 21)
et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te juvenem et virginem (Liber Ieremiae 51, 22)
et conlidam in te pastorem et gregem ejus et conlidam in te agricolam et jugales ejus et conlidam in te duces et magistratus (Liber Ieremiae 51, 23)
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum (Liber Ieremiae 51, 27)
sanctificate contra eam gentes reges Mediæ duces ejus et universos magistratus ejus cunctamque terram potestatis ejus (Liber Ieremiae 51, 28)
cessaverunt fortes Babylonis a prœlio habitaverunt in præsidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula ejus contriti sunt vectes ejus (Liber Ieremiae 51, 30)
currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum (Liber Ieremiae 51, 31)
et vada præoccupata sunt et paludes incensæ sunt igni et viri bellatores conturbati sunt (Liber Ieremiae 51, 32)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)