Löydetty 20233 Tulokset: Re
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebræum et hebræam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Judæo et fratre suo (Liber Ieremiae 34, 9)
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (Liber Ieremiae 34, 10)
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas (Liber Ieremiae 34, 11)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 34, 12)
cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (Liber Ieremiae 34, 14)
et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam (Liber Ieremiae 34, 15)
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ (Liber Ieremiae 34, 16)
propterea hæc dicit Dominus vos non audistis me ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego prædico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ (Liber Ieremiae 34, 17)
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 34, 20)
et Sedeciam regem Juda et principes ejus dabo in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis (Liber Ieremiae 34, 21)
ecce ego præcipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et prœliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Juda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 34, 22)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 35, 1)