Löydetty 20233 Tulokset: Re
jugum enim illius jugum ferreum est et vinculum illius vinculum æreum est (Liber Ecclesiasticus 28, 24)
perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet justos (Liber Ecclesiasticus 28, 26)
qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus lædebit illos (Liber Ecclesiasticus 28, 27)
sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras (Liber Ecclesiasticus 28, 28)
aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos (Liber Ecclesiasticus 28, 29)
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui prævalet manu mandata servat (Liber Ecclesiasticus 29, 1)
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo (Liber Ecclesiasticus 29, 2)
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediæ et murmurationum et tempus causabitur (Liber Ecclesiasticus 29, 6)
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem (Liber Ecclesiasticus 29, 7)
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam (Liber Ecclesiasticus 29, 9)
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam ejus ne dimittas illum vacuum (Liber Ecclesiasticus 29, 12)