Löydetty 20233 Tulokset: Re
tenebræ circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus (Liber Ecclesiasticus 23, 26)
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur (Liber Ecclesiasticus 23, 30)
et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio (Liber Ecclesiasticus 23, 32)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
hæc in ecclesiam adducetur et in filios ejus respicietur (Liber Ecclesiasticus 23, 34)
derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur (Liber Ecclesiasticus 23, 36)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam (Liber Ecclesiasticus 24, 5)